HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CVII: Quod in Encaeniis voluerunt Judaei lapidare Jesum

#Joan. X#Psal. LXXXI

Facta sunt autem Encaenia in Hierosolymis, et hiems erat. Encaenia dicuntur, quasi enchaenea, a neos, quod est novum, et sonat innovationes, et est ibi intentivum; quia subvectionem notat, quando scilicet aliqua domus, aut vas, aut vestis a communi usu ad celebrem et divinum usum subvehitur, quod Latinus dicit dedicationem. Tamen Hebraeus vocat dedicationeem, inchoationem usus novae rei, ut cum primo inhabitamus novam domum, aut induimus novam vestem. Hic autem Encaenia vocantur, festum dedicationis templi, quod annuatim fiebat. Hoc autem festum, non ad primam, vel secundam dedicationem templi spectabat, sed ad tertiam. Prima enim fuit in autumno, quia Salomon dedicavit templum decima die Septembris, et usque ad templi illius eversionem fiebant quotannis duo festa eadem die, dedicatio scilicet, et expiatio. Cum vero reaedificatum fuit templum a redeuntibus de Babylone, dedicatum est in vere 12 die Martii, id est 12 luna. Cum autem Antiochus Epiphanes polluisset templum sordibus idolorum, et profanasset utensilia ejus, Judas Machabaeus, filius Asamonaei, de genere sacerdotali, mundavit templum, restituit utensilia in locis suis, et quasi dedicavit illud 25 die Decembris. Et haec dedicatio, in diebus Jesus, observabatur in hieme. Forte adhuc hoc est festum Luminum apud Judaeos, quia et Josephus testatur, etiam sub Machabaeis vocatum hunc diem, diem Luminum. Et ambulabat Jesus in templo in porticu Salomonis. Nomine templi saepe vocatur porticus templi, ut hic: In templum enim non ascendebant nisi ministri templi. Porticus ante illa dicebatur templum Salomonis, in quo solebat stare ad orandum, in qua in die dedicationis erexit columnam aeream, supra huam oravit, flexis genibus, cum tamen Judaei soleant stare cum orant. Et dixerunt Judaei: Quousque animas nostras tollis? si tu es Christus, dic nobis palam? Ideo quaerebant quia si se Christum diceret, tenerent eum, tanquam contra Augustum se erigentem. Ideo Christus responsum temperavit, dicens: Loquor vobis, et non creditis; opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me. Cumque dixisset: Ego et Pater unum sumus, sustulerunt Judaei lapides, ut jacerent in eum. Cumque dixissent se velle eum lapidare pro blasphemia, quia, cum esset homo, Deum se faciebat, dixit: Quia Scriptura homines dicit deos, ut ibi: Ego dixi, dii estis, et filii Excelsi omnes. Ergo multo magis, quem Pater miserat in mundum, dici potest Deus, cum tamen dicatur homo Deus, et verbum Deus, dissimiliter. Hac ambiguitate nominis iram eorum mitigavit. Quaerebant ergo eum apprehendere, et exivit de manibus eorum, et abiit trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans primum.